- PARVUS
- PARVUSpro infante, frequens apud Papinium Statium, Theb. l. 7. v. 93. ubi de Iustis Archemoro solutis,—— Da, parve, tuum trieterida multâInstaurare diem ——Quem mox v. 98. puerum vocat.Nos te lugenti; puer, inficiamur Averno.Sic Theb. l. 9. v. 839.Hinc plenaetibi, parve, colus ——Et l. 9. v. 719.—— Augustum iamdudum, urgentibus annis,Maenalium tibi, parve, nemus ——Etiam l. 1. Sylv. ult. v. 43.Una vescitur omnis ordo mensâ,Parvi, Femina, Plebs, Eques, Senatus etc.Ad quae loca vide Animadversiones, Casp. Barthii. Virgilius substantivum addit, in Ecl. 4. v. 60.Incipe parve puer, risu cognoscere matrem.ubi Servium vide. Eius diminutivum Parvulus, Graece ἄφρων, νήπιος, h. e. insipiens, imprudens, uti Augustinus interpretatur Tom. X. Serm. 9. de verbis Domin. Sic Arnobius adv. Gentes l. 1. Quid dicitis ô parvuli, incomperta vobis et nescia, temerariâ vocis garrulitate loquentes, ubi G. Elmenhorstium et Desid. Heraldum vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.